Aper
Engelbert of Admont, Tractatus de naturis animalium, Codex Adm 547, fol 91ra - 91rb
de apro et porco silvestri
Aper, ut dicit Ysidorus, dicitur quasi afer, id est ferus, et inde vocatur aper silvestris, quia ferus est, quamvis sit aper domesticus et aper silvestris, sicut porcus domesticus et porcus silvestris. Porcus autem silvestris eadem forma est ut porcus domesticus, sed est corpore et viribus maior et dentes extremos habet duos prominentiores et acuciores. Porcus silvestris, ut dicit Aristoteles, coit usque ad triennium et quod generat, postquam inveteratus fuerit, est malum et turpe parvi corporis. Filii etiam porcorum meliores sunt qui nascuntur in hyeme, ut dicit Aristoteles, quam qui in estate et quanto plus inpingwatur aper, tanto plus potest coire et maxime in mane. Femina porci silvestris post triennium concipit et per biennium habet in utero et interim non tangitur ab apro omnino, ut dicit Aristoteles, et postea parit magnum filium similem vitulo.