Hrabanus Maurus on Lynx

From Animal Wiki
Revision as of 14:52, 9 January 2011 by Dobcheva ivana (talk | contribs)

(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to: navigation, search

Patrologia Latina Cursus Completus LXIII, 222B – 222C
Linx dictus, quia in luporum genere numeratur, bestia maculis terga disctincta, ut pardus, sed similis lupo. Hujus urinam convertere se in #222C# duritiam lapidis pretiosi dicunt, qui ligurius appellatur : quod et ipsos lynces sentire hoc documento probatur. Nam egestum liquorem arenis, inquantum potuerint, contegunt, invidia quadam naturali, ne talis egestio transeat in usum humanum. Lynces dicit Plinius secundus extra unum non admittere fetum. Similiter et ista bestia typum tenet invidorum hominum atque dolosorum, qui magis cupiunt nocere quam prodesse, et terrenis cupiditatibus intenti ea quæ superflua sibi sunt, et cæteris prodesse poterant, inutiliter servant.


Paraphrase and commentary